# Atalanta fugiens 87

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/87

Interfice ergo vivum, sed ita, ut mortuum resuscites, aliàs mors occisi tibi nihil profuerit; Mors enim illum revelabit, nempe dum resurget, & fugient ab eo mors, tenebrae & mare, ut Hermes testatur, solisque radios Draco fugiet, qui foramina observabat, filiusque noster mortuus vivit & Rex ab igne venit: Belinus in sua metaphora apud Rosarium idem innuit, cùm dicit: Et hoc fiat, quando extraxeris me partim à natura mea & partim uxorem meam à natura sua & postea occidatis naturas & suscitamur resurrectione nova & incorporali, eò quod postea mori non possumus. Die

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
