Latin
AD LECTOREM
Michael Maier, Atalanta fugiens 9
Unproofread scanNot analysed yet
De ratione inscriptionis horum emblematum, ne &haec tibi monstrosa videatur &absona, pauca adjiciam: Atalanta Poëtis celebrata est propter fugam, quâ omnes procos in certamine antevertit, ideóque ipsis victis pro virgine, praemio victoriae proposito, mors obtigit, donec ab Hippomene, juvene audaciore &provido, superata &obtenta sit trium malorum aureorum per vices inter currendum objectu, quae dum illa tolleret, praeventa est ab eo, metam jam attingente: Haec Atalanta ut fugit, sic una vox Musicalis semper fugit ante aliam &altera insequitur, ut Hippomenes: In tertia tamen stabiliuntur &firmantur, quae simplex est &unius valoris, tanquam malo aureo: Haec eadem virgo merè Chymica est, nempe Mercurius Philosophicus à sulfure aureo in fuga fixatus &retentus, quem si quis sistere noverit, sponsam, quam ambit, habebit, sin minus, perditionem suarum rerum &interitum: Ex Hippomene &Atalanta coëuntibus in templo Matris Deûm, hoc est, vase, fiunt leones, sive rubeum acquirunt colorem. Obtinuit quoque haec