Latin
Cap. 3
Michael Maier, Atalanta fugiens 90
Unproofread scanNot analysed yet
OMMUNE Philosophorum symbolum est, quo se mutuo agno Escant, naturam à natura duci, doceri, regi, superari, nempe discipulam à magistra, pedissequam à domina, subjectam à regina, imò filiam à matre &affinem ab affini: Id quàm verum sit à quotidiana patet experientia in educatione sobolis apud homines, aliisque actionibus, ut literaria institutione, dominatione &similib. De lusciniis scribit Plinius, quod una aliam in canendo erudiat, attendat, observet, imitetur, vincat aut se victam doleat, quódque in certamine aliquando superata gutture rupto, pereat &in medio cantu exanimis cadat: Videmus quoque quomodo omnia avium genera suos pullos adhuc implumes ac teneros ad volatum incipiant assue facere &instituere, ut non solùm in illis natura, sed quoque ars aut usus volandi habitum comparârit, quamvis potentiam &organa ad eam actionem exercendam sola natura dederit, sine quibus nec institutio seu ars fundamentum aut locum inveniat: Ita hinni ad cursum ab equa, catuli ad latratum à cane &vulpeculae ad dolos instruuntur, nec ulla natura seu naturae species animata &sensitiva invenitur, quae non aliam naturam, nempe suam sobolem ducat, doceat ®at, vel ab alia, nempe parente, se superari patiatur. In vegetabilib. disciplinam ejusmodi non animadvertimus, attamen usus in illis hominumque manus plurimum valere observatur; Namdum messis in herba est, expurgari ab inutilibus carduis, lolioque potest, dum arbor adhuc virga existit, incurvari &ad placitum ut crescat, cogi potest; Sic in metallis &Philos. subjectis una natura aliam in igne tenet, conservat &tutatur; prout notum est fusorib. &docimastis, inprimis verò rerum naturalium magistris: Ferrum argento &auro adhuc tenello &spirituali, ut vocant, in mineris suis cum Cadmia, arsenico, antimonióve praedatore commixto, plurimum subvenit &obstetricem manum praebet, si in igne furnorum inmineras exurendas conjiciatur; Eoden modo ipsum ferrum, si in chalybem mutari debeat, ne comburatur, salvatur lapidib. albis ad littora maris inventis: Nonnulli pulveribus metallicis lique faciendis ne pereant nimio igne, super injiciunt vitri cristallini pulveres, aut felvitri: Hujus vice Philos. sua Eudicautuntur, quàm Morienus dicit esse quoque fel vitri &in vitreis vasis quęrendam: Calorn.