# Atalanta fugiens 90

Michael Maier, Atalanta fugiens, Cap. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/90

OMMUNE Philosophorum symbolum est, quo se mutuo agno Escant, naturam à natura duci, doceri, regi, superari, nempe discipulam à magistra, pedissequam à domina, subjectam à regina, imò filiam à matre & affinem ab affini: Id quàm verum sit à quotidiana patet experientia in educatione sobolis apud homines, aliisque actionibus, ut literaria institutione, dominatione & similib. De lusciniis scribit Plinius, quod una aliam in canendo erudiat, attendat, observet, imitetur, vincat aut se victam doleat, quódque in certamine aliquando superata gutture rupto, pereat & in medio cantu exanimis cadat: Videmus quoque quomodo omnia avium genera suos pullos adhuc implumes ac teneros ad volatum incipiant assue facere & instituere, ut non solùm in illis natura, sed quoque ars aut usus volandi habitum comparârit, quamvis potentiam & organa ad eam actionem exercendam sola natura dederit, sine quibus nec institutio seu ars fundamentum aut locum inveniat: Ita hinni ad cursum ab equa, catuli ad latratum à cane & vulpeculae ad dolos instruuntur, nec ulla natura seu naturae species animata & sensitiva invenitur, quae non aliam naturam, nempe suam sobolem ducat, doceat & regat, vel ab alia, nempe parente, se superari patiatur. In vegetabilib. disciplinam ejusmodi non animadvertimus, attamen usus in illis hominumque manus plurimum valere observatur; Namdum messis in herba est, expurgari ab inutilibus carduis, lolioque potest, dum arbor adhuc virga existit, incurvari & ad placitum ut crescat, cogi potest; Sic in metallis & Philos. subjectis una natura aliam in igne tenet, conservat & tutatur; prout notum est fusorib. & docimastis, inprimis verò rerum naturalium magistris: Ferrum argento & auro adhuc tenello & spirituali, ut vocant, in mineris suis cum Cadmia, arsenico, antimonióve praedatore commixto, plurimum subvenit & obstetricem manum praebet, si in igne furnorum inmineras exurendas conjiciatur; Eoden modo ipsum ferrum, si in chalybem mutari debeat, ne comburatur, salvatur lapidib. albis ad littora maris inventis: Nonnulli pulveribus metallicis lique faciendis ne pereant nimio igne, super injiciunt vitri cristallini pulveres, aut felvitri: Hujus vice Philos. sua Eudicautuntur, quàm Morienus dicit esse quoque fel vitri & in vitreis vasis quęrendam: Calorn.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
