# Atalanta fugiens 98

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/98

UEMADMODUM in triviis statuae Mercuriales unà cum indice & inscriptione poni solent ad deducendum ancipites viatores in viam rectam, sic quoque à Philosophis sententiae quaedam acutae hinc inde in eorum libris & voluminibus allegoricis & dubiis sparsim statuuntur, ut investigator veritatis iis admoneri possit, & in semitam veram quasi manu duci: Ex hisce haec emblematica inscriptio una est: Cujus haec mens habetur, quod exaere Philosophico faciendum sit plumbum, ex plumbo stannum, quod à Gebro vocatur plumbum album, qui docet quoque, qua ratione Saturnus per lotionem cum Mercurio migrent in Jovem; Quapropter huic indici, quamvis Battologo, fides adhibenda est, si quando boves Philosophicas prodat, quo loco versentur, dum montibus, inquit, erant, & erant sub montibus illis: Multi enim, ut Arnoldus in novo lumin. c. I. testatur, in montibus errantes haec animalia non cognoscunt: Venduntur autem palàm minimo precio: In summis montibus etiam aestate nonnunquam, nives observantur, ac nubes saepissimè, quibus tanquam vapore & aqua plumbum nigrum abluitur & in candorem vertitur: Inimis verò vallibus & fodinis illorum cristalli ex glacie congelati & indurati inveniuntur unà cum lapide speculari & & talco ad albedinem & venustatem faciei commendato, si oleum inde fiat: Inprimis verò Mercurius clarus & currens, qui benè praeparatus Saturni naevos emendat, eúmque in solium Jovis evehit: Non autem Saturnus & Jupiter de vulgaribus intelligi debent, quia vulgaria metalla non intrant in opus physicum, sed de longa praeparatione purgatis & physicis factis: Saturnus omnium gentilium aut potius aureolorum pater est, & prima porta arcanorum: Cum hoc, inquit Rhasis in epist. aperiuntur portae scientiarum: Huic succedit filius Jupiter, qui patrem de regno deturbavit & eviravit, ne scilicet plures generaret filios; Ex membro verò virili in mare projecto nata est Venus foeminarum pulcherrima: Ex Jove, qui est plumbum candidum praeparatum, nati sunt planetae reliqui, ut Mars ex Junone.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
