# Atalanta fugiens 99

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/99

Mercurius ex Maja, Atlantis montis Mauritaniae filia, Luna& Sol ex Latona: qui quatuor solâ coctione seu opere mulierum, in lucem prodeunt: Per coctionem verò maturatio, & crudiorum partium dispersio intelligitur, quae fit per Vulcanum in Philosophiae vasis: Non enim arbitrandum est, quod vulgaris sit coctio, quantum ad operandi modum, sed quoad finem cum ea convenit: Ut enim mulier pisces in aquis maturat, hoc est, omni superflua humiditate ab illis in aquas & aërem resolutâ mollit, bullit & coquit, sic Philosophus suum subjectum tractat, id in aqua propria, quae aceto acerrimo fortior est macerando, colliquefaciendo, solvendo, coagulando & fixando in Hermetis vase, cujus juncturae sint strictissimè clausae, ut decet, ne aqua exhalet, & id, quod in vase est, comburatur: Hoc est vas supra vas & olla Philos. balneum laconicum, in quo senex sudat: Sunt, qui pisces, carabos, cancros vel pisa recentia bulliant in duplici olla, ita quod jam dicta sint in olla superiori, & aqua sola ininferiori, sintque ollę una supra aliam dispositae cum orbibus, ne vapor exeat: qua ratione solus vapor aquae ascendens penetrat contenta & maturat, facitque ea tenera & mollia longè perfectius, quàm si in aqua bulliissent. Hic est Philosophorum modus laudatissimus, quo id, quod durum est, emolliant, quod compactum, dissolvant, quod densum rarefaciant: Aërenim est seu vapor insensibilis, qui fructus in arboribus maturat, coquit & perficit, non aqua cruda & frigida, quatenus talis: Aër quoque est, qui poma aurea in Hesperidum hortis tingit & colorat: Nam, si bene consideretur, ebullitio aquae, quâ carnes crudae coquuntur quoad sint esui utiles, nihil aliud est, quàm aquae rarefactio & in aërium vaporem transmutatio, cùm bullae sint aër intra aquam contentus, quae facilè evanescunt, aëre ex aquis in suam sphaeram se conferente, & aqua in centrum suum subsidente. EMBLEMA XXIII. De secretis Naturae. Aurum pluit, dumnascitur Pallas Rhodi, & Sol concumbit Veneri.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
