# De circulo physico quadrato 11

Michael Maier, De circulo physico quadrato, PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/11

PHYSICO QUADRATO. Hoc est, AURO. TRACTATVS. CAP. I. Aurum esse instar circuli absolutissimi à natura cucumscrpti. LATO, Divinus ille Philosophus binas ingenii humani alas, Geometriam & Arithmeticam, non inconcinnè vocavit, quibus ad coelum scientiasque argutissimas subvolari possit. Unde Scholae suae vestibulo hoc Symbolum inscripsisse dicitur; οὐδεὶς ἀγεωμέτρητος εἰσίτω: hoc est, Geometria rudis abesto. Absque his enim scientiis, quarum semina & principia mentibus humanis à primo ortu quasi insculpta voluit, nullum ad Physicae aut Astronomiae studia aptum existimavit, in quibus omnia numeris & mensuris ν τε π

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
