# De circulo physico quadrato 19

Michael Maier, De circulo physico quadrato, DE CIRCULO PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/19

est Tetragonus in se reductus sive cubus Physicus, cujus radix est quaternio, corpus verò 64. Ex quaque enim qualitate oportet esse sedecim particulas in unoquoque latere, si aequalitas supervenire debeat; quòd si plures aut pauciores fuerint, anticipatio continget in qualitaDomus tibus quibusdam. Haec est aureola illa Domus ex quaaureola. tuor angulis confecta, ex quibus si unus aliquis deficiat, Circulus ut corruat, necessum est. Hic est Circulus ille bis sectus, bis sectus. nempe in quatuor angulos rectos, quorum si unus obtusior aut acutior altero fuerit, perpendicularis proporPhalanx tio in omnibus interrumpitur. Haec est phalanx illa quadrata. quadrata, quae cum aequilatera sit, inter figuras omnes fortissimè quemcunque impetum expectat. Si enim ab Oriente hostis ingruat, ab Occasu illi resistitur, si ab occasu, ab oriente, & sic de aliis lateribus dicendum, quorum unum alteri aequaliter manum impertit, & stipando subvenit. Nec verò timendum, quod in eminentiis ejus vis fiat, cum haec quadratura in Circulo concludatur, qui ab omni injuria, ut dictum, immunis est: Hoc Munus vallum existit & hic murus, non aheneus seu corruptibi. aureus. lis aquis, ignibus, sed aureus, quo acies illa quadrilatera cingitur, ne quam à Vulcano, Neptuno, Jove aut Plutone cladem experiatur unquam. CAP. III. In hoc aureo circulo, tanquam figura naturae munitissima, esse dotes uberrimas reconditas, quae non cuilibet obviae, nisi circumspecto rerum aestimatori, occurrunt.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
