# De circulo physico quadrato 21

Michael Maier, De circulo physico quadrato, DE CIRCULO PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/21

Nec venena in aurea pyxide, sed alexipharmaca & Bezoardica recondi debent, ne opium pro apio ministretur ignaris. Injuriosi itaque erga Deum, ne dicam, blasphemi, existimandi sunt, qui putant, aurum saltem propter externas qualitates omnibus aliis rebus praepositum esse ab eo, tanquam luderet, cum humano genere, cui splendida in colore, virtute autem inania & frivola, aestimanda suppeditâsset & praescripsisset. An verò censent, fortuitò gentes omnes Aurum ex Dei proviin auri precium conspirâsse, absque Dei singulari nutu dentia con& providentia? Quod si sic, ut Epicuraei, longè à scope stitutum aberrant. Socrates juvenem de facie pulchrum, sed rerum procium. elinguem & malis moribus videns, Ecce, inquit, plumheum gladium in aurea vagina: Alii Philosophi, inter quos Alphonsus sapientissimus, Reges ornatu & fastu graves, doctrina levissimos & vacuos, asinos coronatos, arietes aureo vellere, simias purpuratas vocarunt, innuentes animum, qui potior pars est hominis, corporis nitori respondere debere, & Regem commendari à benè regendo populum, quod à doctrina & animi culturâ provenit: Sic aurum, irritamentum malorum, dulce venenum & pondus terrae dixerimus solùm, nisi vires alias sub cortice tegat, ob quas adeò gratum homim esse de beat.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
