Latin
DE CIRCULO PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 22
Unproofread scanNot analysed yet
Naturae instinctu parva animalcula ad objecta sibi gratissima moventur, an solus homo ad noxia virtute crassa? An ideo recondit aurum, quia alii hoc faciunt, nempe ob necessitatem? Sic opinor sanè: At cur alii hoc faciunt? An coeco ductu &tacito solo consensu? Ita quidam respondent: Quod si verum, omnes humanae res à casu inani, nullo Dei consilio, gubernarentur, quod absit statuere. Aurum enim exterius splendi dum, cujus nulla esset interior virtus, tanquam pueri citra &conchas, in precio haberent: Admirarentur illud, cujus nullus esset usus, nulla vis, nisi habendi sui desiderium apud cunctos relinquere, &,ut habeatur, ad mores perversos incendere, quemadmodum Poëta canit: Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? Sed abusus non tollit rei dignitatem &verum usum Aurum ergo, ut caetera omnia, non esse datum homini