# De circulo physico quadrato 22

Michael Maier, De circulo physico quadrato, DE CIRCULO PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/22

Naturae instinctu parva animalcula ad objecta sibi gratissima moventur, an solus homo ad noxia virtute crassa? An ideo recondit aurum, quia alii hoc faciunt, nempe ob necessitatem? Sic opinor sanè: At cur alii hoc faciunt? An coeco ductu & tacito solo consensu? Ita quidam respondent: Quod si verum, omnes humanae res à casu inani, nullo Dei consilio, gubernarentur, quod absit statuere. Aurum enim exterius splendi dum, cujus nulla esset interior virtus, tanquam pueri citra & conchas, in precio haberent: Admirarentur illud, cujus nullus esset usus, nulla vis, nisi habendi sui desiderium apud cunctos relinquere, &, ut habeatur, ad mores perversos incendere, quemadmodum Poëta canit: Quid non mortalia pectora cogis Auri sacra fames? Sed abusus non tollit rei dignitatem & verum usum Aurum ergo, ut caetera omnia, non esse datum homini

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
