Latin
DE CIRCULO PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 23
Unproofread scanNot analysed yet
JON veremur judicia illorum, qui legentes vel auN dientes has nostras pagellas pro auri dignitate scriptas, exclamabunt, ut quidam de Hercule; Quis laudabile non putet, aut fastidiat aurum? An non ut Laudibus arguitur vini vinosus Homerus, sic tu hirudo &sititor auri, quod occinis ad ravim usq Verùm his respondemus: Quod humanum sit nos homines, inter alios degentes, pati &fateri, sed ita sitire, ut non pro morbo, sed grato appetitu hunc affectum agnoscamus: Quod si bonum est per se aurum, &virtutes sibi inditas habet, quid ni appetendum sit? Aristoteles rogatus, cur pulchra adeò essent appetibilia, hanc quaestionem coeci esse respondit; quia scilicet oculi proditores sunt pulchri, idque imaginationi, haec cordi, obferunt. Hinc Alexander Magnus, ejusdem discipulus, Persicas puellas vocabat dolores oculorum. Sumus igitur inter bonorum appetentes, non sitibundos Eucliones aut Ictericos, ob auri desiderium extremè laborantes, de quibus dicitur: Quò plus sunt potae, plus sitiuntur aquae: Et, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Si bonum est aurum, propter aliud, nempe necessitatam &usum externum solummodo, quis, nisi Cynicus, Crates Thebanus. Aurum quia bonum praedicandum. Aurum centrum terrestrium. Centrum id. Aurum cur centrum dictum. Aurum Polycleti Regula. Anrum in