# De circulo physico quadrato 24

Michael Maier, De circulo physico quadrato, DE CIRCULO PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/24

medio oanium ab eo tum quoque abhorreat? Quis oblatum honestè repudiet, aut benè partum in mare abjiciat? Fuit olim illa mens quibusdam, at rarissimis, qui ob hanc quoque superbiam, quod aurum, superbire alios faciens, spreverint, in ore sunt omnium & admiratione: Nobis hac aetate aurea non licet aurum non appetere, quoad necessitas praescribit; Immodicam ejus Bulimiam aliis relinquimus. At si inter bona, & ex bonis non minimum, imò preciosissimum, cur non praedicetur, cur non dignis laudibus efferatur & celebretur? Cum sint, qui quisquilias & apertè mala panegyricè dixerint. Circulum esse aurum, cui quadrangulum à natura insit, demonstravimus, nunc idem Centrum omnium ferè terrestrium innuimus. Ut enim Terra haec quanta, quanta, est Centrum Universi, primique Mobilis, & Sol coelestis, tanquam Lampas diurna circa hanc in Circulum ducitur, nihilominus ipse existens caeterorum Planetarum norma Centralis, sit aurum in sua natura circulare Centrum invenitur rerum in mundo prostantium: Excipimus semper Divina, quibus virtutem, eruditionem & honorem adjungimus, in auri censum non cadentia, nisi pessimo exemplo. Centrum communi vocabulo dicitur id punctum, à quo diametrales lineae ductae sunt aequales, in peripheriam terminatae: Ita ab auro res precio & aestimationi subjacentes aequaliter distant, hoc est, Geometrica proportione, vel, si mavis, Arithmeticâ omnes ab uno auro determinentur, earumque valor & aestimatio ponderatur. Haec est Polycleti Regula, quâ Reipub. singula definiuntur, quâ meum à tuo discernitur, & cuilibet meta vivendi praescribitur: Aurum in medio ponitur, circa quod omnes laborant homines, Reges, Principes, Nobiles, Ignobiles, Cives, Rustici, Opifices, literati, illiterati, & denique quotquot in mundo degunt. Quod si ita est, an non Centrum est omnium? An non multi operantur, student, loquuntur, silent pro auro obtinendo?

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
