# De circulo physico quadrato 27

Michael Maier, De circulo physico quadrato, DE CIRCULO PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/27

Quemadmodum enim aquae rubeae & albae simul confluentes, medii coloris aquam reddunt, ita magis cocta in auro pars cum crudiori mixta, eam tingit, & vice versâ à tincta diluitur. Etsi verò non omnis venustas à colore petatur, nec quod pulchrum, mox virtuosum existimetur, tamen quia gratior est pulchro veniens è corpore virtus, eò acceptabilior est haec inter metalla species, quò colore est speciosior. Ut enim quilibet talis praesumitur, qualem se hominum oculis, extrinsecus ornatus, infert, ita aurum à pulchro & grato suo colore apud vulgum primam commendationem meruit, hac praesupposita ratiocinatione, sub tam pulchra veste corpus praeclarae indolis latere, aut in domo tam honesta Dominum singulari gravitate praeditum habitare. Quae de colore auri dicta sunt, eadem de puritate & splendore ejusdem accipienda veniunt. Puritas seu homogeneitas essen-Puritas. tiae simplicitatem arguit, quae quò major est, eò ad Circulum, aeternitatis symbolum, sive punctum indivisibile propinquius accedit.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
