Latin
DE CIRCULO PHYSICO
Michael Maier, De circulo physico quadrato 29
Unproofread scanNot analysed yet
Quod verò aurum claram &mundam ipsius (argenti vivi) substantiam habuit, per splendorem ejus fulgorem &radiantem manifestatur non solum in die, verùm etiam nocte. Praeterea tam tactu, quàm visu Auri incredibilis extensio seu dilatatio &pondus explorantur, in quibus proprietatibus cum longè superet omnia alia metalla, videntur illae essentiam auri magis exprimere, hominibusque gratum facere. Tantum enim unicâ unciâ auri deaurari, quantum vix denis argenti argentetur, referunt illi, qui experti sunt, ob summam ejus substantiae subtilitatem &concoctionem, quae in argento non tanta occurrit, quippe crudiori &crassiori corpore, in quo non tanta &tam diutina, quàm in illo, elementorum attenuatio &commixtio facta fuit; quod patet in uvis immaturis, quarum succus refrigerat, astringit, incrassat &repellit, cum vinum depuratum ex iisdem maturis contrà calefaciat, aperiat, attenuet &discutiat. In hoc enim spiritus ille aetherius maturatione &calore Solis satis elaboratus, circulatus &perfectus est, qui omnium vini operationum author exsistit; in illis nequaquam. Simili modo in auro sulfur est rubeum, maturum, diutissimè excoctum, ideoque partium tenuissimarum &quasi aetheriarum, unde omnis ejus extensio, dilatatio, penetrabilitas &foliatio contingit; In argento verò sulfur album &non satis coctum invenitur.