# De circulo physico quadrato 31

Michael Maier, De circulo physico quadrato, DE CIRCULO PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/31

Adhaec, quod amplius est, eadem ex imperfectis perfecta fieri gradatim & usque ad acmen provehi, ad quam cum pervenerint, accedente calore immodico, absumi, comburi & imminui; atque sic aetates suas diversas, infantiam; adolescentiam, maturam & senilem experiri. Quae, si ita sunt; quemadmodum dictus Vir Reverendus (à Chymicis aliàs prorsus abhorrens, ne quid in illorum gratiam retulisse existimetur) multis argumentis & experimentis demonstrat (quae suo videantur apud ipsum loco) taceant alii, qui hanc in metallis potentiam negant, exibilant & explodunt, utpote ingrati erga benignam matrem, Naturam DEI opificis ministram ejusque scrutatores iniquissimi rerum censores; quibus & hoc obiter enodandum relinquo, si metalla in se invicem non sint natura vel arte mutabilia, ut causam exponant; jam partim dictorum octo notabilium, & partim dicendorum, Cur metalla omnia perfecta & imperfecta in argentum vivum currens reduci queant; quod adeò vulgatum est, ut dubitationem nullam admittat; Cur ferrum in chalybem, & utrum. 10. que in cuprum transeat, non solùm per aquas, naturales in fodinis Zepusiensibus, Gossariensibus (ut oculatus testis adfirmare possum) & aliis, sed etiam artificiales vitrioli communis solutivas; Ubi, ne quis ex vitriolo, cupri atomos seu semina in ferro corroso congregante, id accidere opinetur, ut Gulbertus & alii cavillantur, notandum, quod hoc & à natura & arte refutetur hoc modo: Anatura, ut ante dictus Erkerus obseruavit; quia in Cuticensibus fodinis, ferrei clavi lignis infixi, ibique per aliquot annos retenti, in merum & verum cuprum, integrâ suâ substantiâ transmutati sint.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
