# De circulo physico quadrato 33

Michael Maier, De circulo physico quadrato, DE CIRCULO PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/33

In eo major est terrae quantitas, quàm aquae, & major quantitas aquae, quàm aëris, & major aeris, quàm ignis. Propterea omnium metallorum est gravissimum. In hac tamen inaequali proportione quantitas est aequalis & anatica proportio qualitatum calidi, sicci, humidi & frigidi; quia quodlibet horum est in auro, ut jam prius dictum est. Cujus causa ponderis est permanentia soliditatis terrae & aquae & solutio aquae homogeneae cum terra; quia aqua solvit terram homogeneam. Item causa ponderis est intrinseca eorum per minima permixtio: quia aqua non patitur terram poros habere, tam in auro, quàm in argento vivo, quod aliter est in reliquis metallis, in quorum congelatione propter scoriam à mercuriositate seu Mercurii natura rejectam & heterogeneam eisdem metallis permixtam, pori insensibiliter fiunt, unde supervenit levitas, quae non est aliud, quàm absentia materiae & ejusdem porositas; ut gravitas non est aliud, quàm solida appositio materiae. Haec Auditum ille. Restat sonus in auro, qui obtusus est & quasi nullus sonus. seu mutus propter causas easdem, nempe cum sonus fiat locis concavis, porosis & aëre plenis, ut tympano & aliis, & aurum nil concavitatis in se admittat; Ergo & ex metallis minus sonorum est, per se considerando; si verò cum aliis misceatur, harmoniam seu tinnitum non inconcinnum, sed lepidum, causatur. In auro equidem Apollo cum Musis suis auditur, ex quibus hae ducunt choreas & saltant ad lymphas fontis Hippocrenes, ille canit ad citharam & dictat carmina. A sulfure enim aureo & rubeo, utpote igneo, ejus acutus sonus provenit; AMercurio, ceu aquosis partibus, gravis. De Quali. Gustatus innoxia tate innoxia auri dicimus, quod in cibis & potibus pr qualitas. patinis & poculis Regum & Principum optimè inserviat; cum illis nec aeruginem; nec ferruginem vel plumBaginem, aliudve simile, humanis visceribus ingratum & noxium, administret; sed contenta edulia & potulenta tanquam diligentissimus Condus Promus accipiat & reddat. Acetosa, succus cibi, limonum in vasis aliis metallicis potius venena fiunt, quàm Alexiteria adversus.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
