# De circulo physico quadrato 35

Michael Maier, De circulo physico quadrato, DE CIRCULO PHYSICO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/35

Quae omnia & singula antedicta primam & externam quasi causam praebuerunt hominibus, quòd aurum ita honorarint, pro precio preciabilium assumpserint, & quibuscunque aliis terrestribus anteposuerint, ut Monarcham. Cumque, quod rarum, carum, & semper cupiamus negata, hinc auro precium augemus, ejusque sitim magis patimur, quàm si ejus copiam, quantam vellemus, in propatulo haberemus, quod tamen per accidens contingere non diffitemur. CAP. VI. Secundò, auri praerogativam dependere ab ejus à corruptione immunitate, & quasi perpetuitate contra omnium elementorum injurias, ut ita aeternitatis imago corporea habeatur. QUAE hactenus dicta sunt de auri aestimationis causis, vulgo satisfecisse potuerunt, qui saltem exteriora respicit accidentia, inque iis haeret obtutu, ad interiota vix unquam penetrans, quemadmodum pueruli videntes pomum ex ejus colore & sapore non ingrato certi nihil ulterius, cur appetant, animadvertunt. Verùm haec prudentibus non satis ad palatum fuere, qui essentiam rerum & causas internas acrius scrutantur: Unde nisi quid aliud in auro prae caeteris mundi objectis reperissent, calculum suum alteri naturae potius, quàm auro dedissent, in qua nimirum hoc, quod maximè optarent, aut reipsa, aut imaginetenus invenirent.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
