# De circulo physico quadrato 41

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/41

Hinc natura lentè festinat in suis mutationibus naturalibus, donec Aquila Bufonem attollat, & bufo aquilam deprimat, hoc est, alterum ab altero inseparabiliter teneatur, & sulfur ex argento vivo generetur, identitate substan2. Aurei tiae Mercurialis manente. Secundum filum complenodi filum. xionis aureae est in duplici jam dicta substantia MercuDuplicis Mercuriariali, fixa & volatili, rubea & alba, matura & immatura; lis substanex quibus si cruda alba & volatilis per se consideretur. tiae, fixa & volatilis invenitur, quod in eo aqua ita adhaereat terrae, & terra conjunctis. aquae, quod terra cum aqua simul in aëra seu alembicum ascendat, quod est aliàs contra commune naturae institutum. Ex animalibus, vegetabilibus & reliquis omnibu scalore fit separatio, ut aqua absque terra ascendat, terra absque aqua in fundo resideat. At in Mercurio omnia Elementa cum aqua volant, nempe in volatili, quemadmodum & in fundo quiescunt, nempe in fixo. Quantum enim juris habet aër in terram, ut illam subvehat, tantum & terra habet in aërem, ut illum secum in fundo retineat; Quod contingit in altera auri parte, cocta, rubea, fixa. Hae duae substantiae simpliciter & seorsim per se mixtae denuo miscentur & una cum altera confunditur, sic ut fixa, rubea & cocta albam, vo-3. Aurei nodi vinlatilem & crudam figat, fixet & concoquat. Quae duculum: aplex mixtio in auro naturali facta efficit, ut ejus substan quatio quatuor tia sit indivisibilis, & prorsus quasi perpetua. Tertium qualitaaurei nodi vinculum est aequatio quatuor qualitatum. tum. Cum enim qualitates, ut accidentia, suis substantiis quaeque adhaereant, nec ab iis separentur unquam, substantiae verò sint inter se mixtae omnimodè, hinc & qualitates in suis intensis gradibus sunt verè commixtae sic, ut una aliam ad mediocritatem reducat, & exactam temperiem exprimat, quae dicitur aequatio quadrata qualitatum elementalium, ut supra cap. 2. disseruimus.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
