Latin
NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET
Michael Maier, De circulo physico quadrato 43
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm illi relativè &politicè aurum considerant, nos per se &physicè, quatenus est corpus naturale, mixtum ex quatuor elementis, ex terrestribus maximè solidum &incorruptibile Unde ipsum non propriè dicendo, sit aeternum, sed aeternitatis imago visibilis, hominibus ante oculos posita, ut à corporeo ad incorporeum, à terreno ad coeleste, à propinquo ad remotum, à praesenti ad futurum cogitationes dirigat, quod quomodo fieri possit, in sequenti capitulo trademus. CAP. VII. Quod totus hic mundus apertus liber sit, docens rationales homines in genere, quod &qualis sit DEUS, quod haec vita transitura, aliaque aeternae felicitatis expectanda sit, in quo Aurum, qui paginam esse negat, Elleboro indigeat. SI cui haec incredibilia &à longinquo petita videanOtur, tanquam ex musca elephantem facere aut terram cum coelo miscere, sit nostri propositi, huic ego, si modò paululum me audiat, rationes dictorum ampliores &sufficientes adducturus sum.