# De circulo physico quadrato 43

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/43

Verùm illi relativè & politicè aurum considerant, nos per se & physicè, quatenus est corpus naturale, mixtum ex quatuor elementis, ex terrestribus maximè solidum & incorruptibile Unde ipsum non propriè dicendo, sit aeternum, sed aeternitatis imago visibilis, hominibus ante oculos posita, ut à corporeo ad incorporeum, à terreno ad coeleste, à propinquo ad remotum, à praesenti ad futurum cogitationes dirigat, quod quomodo fieri possit, in sequenti capitulo trademus. CAP. VII. Quod totus hic mundus apertus liber sit, docens rationales homines in genere, quod & qualis sit DEUS, quod haec vita transitura, aliaque aeternae felicitatis expectanda sit, in quo Aurum, qui paginam esse negat, Elleboro indigeat. SI cui haec incredibilia & à longinquo petita videanOtur, tanquam ex musca elephantem facere aut terram cum coelo miscere, sit nostri propositi, huic ego, si modò paululum me audiat, rationes dictorum ampliores & sufficientes adducturus sum.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
