# De circulo physico quadrato 44

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/44

Antonius quidam Eremita cum in solitariis locis vivens indies magis devotus & doctus evaderet, interrogatus, unde tantam doctrinae ubertatem hauriret, cum absque libris esset, respondit: Hic totus mundus, quàm latè patet, mihi deDEO, ejusque operibus apertus liber est, in quo senescens studeo & studens doctrinis novis atque novis reficior & erudior. Hoc nobis in mundo, non in Eremo, viventibus aequè dictum & ratum sit; quod tota haec orbis machina, quae à munditie Mundus Latinis, & ab ornatu κόσμος Graecis dicitur; nil nisi codex sit multarum paginarum, in quibus, quo quis magis studeat, eò doctior evadat. Incipiamus redire ad elementa literarum prima, non ut cum sene Plautino ternas A, M, O, discamus, sed quaternas D, E, U, M, agnoscamus. Primum hujus magni voluminis folium est coelum Empyraeum, ipsius Dominorum DOMINI & Deorum DEIOPT. MAX. aeternum domicilium, quoad humana mens imaginari potest, Angelorum & beatorum omnium sedes, mansio & requies, quò omnes, velut ad portum nautae, aspiramus. Hoc primum ut est in consideratione nostra, sic ultimum in possessione. Post, Primum Mobile est cum octo sphaeris stellarum, unà cum superiori fixarum, reliquis errantium. Utrumque in auro, veluti in speculo animadvertimus: nempe illud in parte immobili, fixâ, rubeâ; quietâ & FORMA auri, quae proprium ejus sulfur est & aetheriae originis, quia Solis coelestis proles & effectus sit, Hoc, utpote systema novem orbium in mobilibus, volatilibus & albis auri partibus repraesentatur, scilicet Mercurialibus, quae intelligenti sufficiunt. Secunda pagina, quatuor elementa, quatenus talia complectitur, hoc est, regiones ignis, aëris, aquae & terrae. Haec, quomodo in auro sint efficacia & manifesta, in praecedentibus satis dictum est.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
