# De circulo physico quadrato 45

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/45

In Globo terreno innumerae paginae hujus magni libri patent, quas omnes recensere aut evolvere, non est hujus angustiae tam loci, quam temporis. Ediderunt de singulis alii sua volumina, quicae. bus supervacaneum esset, quid adjicere. Inter ea verò, quae ex terra effodiuntur, vel ex fluviis colliguntur, cum aurum sit praestantissimum, ideo in hoc mundano codice non negligendum, sed altius considerandum est. S quidam in apicularum speculatione solâ consenuit, atque inde DEI providentiam & omnipotentiam aucupatus est, quid nos non faciamus in auro? quod licet partes non habeat organicas, nec motus aut operationes visibiles, tamen cum inter bona fortunae optimum sit, & non, nisi longissimo temporis intervallo à natura producatur, merito quoque inde DEI praesentiam attestari liceat: si rectè Poëta cecinit; Praesentemque refert una vel herba Deum. Annon idem de hoc preciosissimo DEI dono praedicandum est? Mutum quidem aurum est, quoad sonum aut vocem, nihilominus tacito quodam effectu suae essentiae clamat, & de DEO testimonium ubique perhibet. Si in tricoloriviola, quae herba Trinitatis vulgo dicitur, ob colorem trinum, aeterna TRINITAS & MA. JESTAS Divina exprimi putatur, in subjecto adeo vili & quolibet vento vel aestu perituro, quidni eadem potius in auro (quod non à vento, sed nec ardentissimis ignibus aut stygiis aquis consumitur) tanquam divino quodam speculo, repraesentetur? Nam, ut DEUS unus in essenuia, at Trinus in personis est, nec propter personarum ternarium Digi ternarium numerum tres sunt Dii, nec propter essentiae unitatem Una saltem persona est, sic in auro una est substantia homogenea, Mercurialis & inseparabilis, in qua tamen substantia sulfurea & rubea per se consideratur, & alba per se; quia rubea ab alba praecessit, tanquam à patre filius, nihilominus quia punctum illud Physicum rubeae & fixae.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
