# De circulo physico quadrato 48

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/48

Hujus temporalis vitae transiturae rationem qui petit, ratione destituitur, dum in omnibus individuis ut initium sit terminum animadvertit, nec ullus hominum ab aeterno fuerit, nec in aeternum, prout nunc, vivet, sed unus post alium advenit & discedit, tanquam personae in comoedia. Aeternae verò & futurae felicitatis verissima testimonia in facris literis prostant; unde tanquam ex fontibus Israëlis, illa unicè petenda sunt; Quae hic dicuntur, ex Naturae libro adducuntur, nec ideo contemnenda, quòd à nobis, quasi primis, in medium proferantur, cum sint ipsa DEI Opt. Max. magnalia, aequè ut animalia aut vegetabilia, in quibus resurrectionis corporum quaedam imago adumbratur, exempli gratia in somno, quo animal quodcunque sepultum jacet, privatum sensu & motu, donec evigilet; in hirundinibus, ranis, & ejusmodi aliis, quae hieme in aquis, veluti mortuae delitescunt, vere novo vitam resumunt, ne quid de muscis aliisve insectis dicam, quae suffocatae in oleo vel aqua, cinere conspersae dicuntur reviviscere. Si verò quis haec symbola naturalia inesse, neget auro, illi Carneadis remedium, nasturtium, quo cerebrum à mucosa superfluitate expurget, & ut lolio abstineat, tam vili tritico, indicimus & optamus. Frustra enim noctua increpat Solis radios & sus amaricinum; cum hęc rostrum suum oleto mancipatum, illa oculos tenebris, detestari & corrigere deberet. Siccine ais (Erasti umbra) essentiam Ellebori non posse extrahi, cum tamen appareat à nostri seculi scriptoribus sat emunctae naris eam felicissimè extractam & novis quibusdam Medicis propinatam esse, cum risu omnium facetissimo? CAP. VIII. Tertiò auri praecellentiam peti ab internis & reconditis in eo virtutibus medicinalibus, quibus Cordi humano confortando inprimis appropriatur.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
