Latin
NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET
Michael Maier, De circulo physico quadrato 49
Unproofread scanNot analysed yet
HEORETICAS auri proprietates, seu quae in solam contemplationem humanae mentis veniunt, jam produximus, restant Practicae, hoc est, quae in usum actionemque cadunt, percurrendae, ideò internae &reconditae dictae, quia non à quovis, oculo aut intellectu capiantur absque praecedente administratione &usu: Ut enim gladius in sua vagina absconditus manens nullam aut exiguam sui utilitatem ostendit, sic &aurum solidum &compactum existens, virtutes, quas intus tegit, nulli obvias reddit, nisi moveatur arte &manibus humanis. Quis Uniones admiratus fuisset unquam, nisi ex suis conchis extractos vidisset? Illi itaque, qui de auri virtutibus in medicina quid asserunt aut negant, utpote non expertis, uti coeci de coloribus judicant. Sunt, qui auro omnem vim medicinalem detrahunt, quia vident alios, quos errasse nesciunt, ita fecisse: Sunt, qui eidem incredibilia asscribant ex aliorum quoque traditione. At neutris nos assentiri possumus, cum in extremis versentur lineis, à quibus facilè est praecipitari in errores absurdissimos. Medium tenuisse, ut tutius, sic veritati propinquius est.