# De circulo physico quadrato 50

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/50

Dicimus ergo Aurum non quidem esse omnium defectuum & superfluorum in corpore humano remedium, sed tamen esse materiam, in qua optimum Medicamentum, tanquam nucleus in sua testa, conclusum delitescat; quod uni, eique praecipuo corporis nostri visceri CORDI conveniat vel ex proprietate occulta, ut quidam ex Medicis loquuntur, vel aperta temperie, quae in eo summa & aequata reperitur. Quod si haec alicui adeo absurda videatur, ut frontem caperet, Rhinocerotem fingat, instar Ciconiae crepet, tanquam de essentia Hellebori extracta quid gustasset, nos AuRUM illi hoc potabile pro Bezoardico offeremus, hoc est, solidis rationibus probabimus, esse in auro naturali virtutes medicinales excellentissimas reconditas, imò longè majores, quàm in ullo vegetabilium, idque ad unius creatoris laudem & proximi utilitatem. Si quis multorum abusus circa aurum in medicina & aliis respiciat, eosque detestetur, ut merito, atque ideò verum usum una improbare velit, musaeam judicio non superat nec hirundinem aut murem docilitate. Illos proscribimus, hos laudamus; illos indignos non solùm Medicis, sed quoque honestis aliis quibuscunque, hos dignissimos pronunciamus, quod in initio praemonitum docuit. Dioscorides equidem, qui singula vegetabilia & ex terris effossa, nec non alia, ad humanam medicinam usurpata, diligentissimè, ut fateor, tractat & evolvit, nullam mentionem auri, ejusve virtutum medicinalium fecit; quod si quos movit inter caetera, quasi auro nil virium ejusmodi insit, illi falluntur sua imaginatione. Multa enim Dioscorides aut volens praeteriit, aut ignorans non percepit, aut nunquam vidit vel audivit. Aurum quidem optimè noverat, quoad usum externum, quoad internum, non item. Etsi integrum sciverit propinatum in aegritudinibus, non tamen istae vires in eo inventae aut animadversae, quae admirandae forent, cum praesertim experimentum repeti non posset saepius in tanta auri caritate. Respondemus itaque Dioscoridem excusatum esse, cur nihil de auri corpulenti, adeò cari, remediis tradiderit, cum ut vanissimus & damni cujusdam author coargui posset, si effectus non responderent semper experimento. Deinde; quia clausum auri compositum invenit, cujus proprium sit potius pati, quàm agere, omnibus qualitatibus aequatis in substantiis tum firmiter connexis & mistis.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
