Latin
NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET
Michael Maier, De circulo physico quadrato 51
Unproofread scanNot analysed yet
At Dioscoridi Galenum, Avicennam &multos alios classicos Medicos opponemus, qui nisi auro efficaciam medicinalem inesse judicassent, vel ratione vel experientia edocti, non illud in tot compositione immisissent etiam in sua corpulentia &clausura, nisi hoc modo hominibus divitibus imponere, aut pauperes pecuniis emungere fortè vellent, quod neutiquam est credibile de tantae authoritatis viris, quos nostri seculi Medici volentes sequuntur, debere statui &praesupponi. Aurum enim ingreditur antidotos, Laetitiam Galeni dictam, Diamoscum, Diambram, Auream Alexandrinam, Alchermes, è rosis, è lapide radiante, &alia medicamenta nunc in officinis usitatissima. Quid ad haec illi, qui auro nullam vim, Elleboro aequalem aut conferendam asscribunt? Antacent, aut Praeceptores suos Ellebori essentiâ extractâ pro didactro excipiunt? Erastus, Germaniae nostrae Medicus doctissimus, ut fatear, improbavit ex metallis remedia, praesertim ex auro. At idem tamen lapides non rejecit è medicamentorum classe, cum de sabuloso (non Philosophico, cui contrarius) integrum tractatum ediderit &reipsa approbârit lapidum virtutes, dummodò vel illi vel hae sint fatis cognitae: Si itaque alium lapidem, vel etiam vires auri in medicina agnovisset, absque dubio illis neutiquam contradixisset.