Latin
NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET
Michael Maier, De circulo physico quadrato 53
Unproofread scanNot analysed yet
Qua ratione, inquam, facilè &celeriter in optimum naturae succum aut sanguinem purissimum, ex quo spiritus omnes, facultates quoque &viscera, praecipua, praeter nutritionem, robur acquirent, quomodo mutabuntur, &c. His, ut veritati militantes, responsum aequissimum opponamus, protestamur nos, nebulones pessimos, qui quid pro quo, vitriolum, antimonium &ejusmodi non vera nec proficua medicamenta pro vero Auro potabili proclamant, vendunt, aliisque obtrudunt, vel scriptis ebuccinantur, detestari, omnium proborum commercio &honore indignos pronunciare &asserere, tum quia falsa dicunt, scribunt &faciunt ipsi, tum quia alios emungunt bonis, raptorum instar, &multorum damnorum &errorum causae sint. Verùm si antedictus author (cujus innominati verba recitavi) bonum cum malo, legitimum cum illegitimo, usum cum abusu, confundat, jam non audiendus, imò refutandus est, ne Erasti errores errâsse, veritatemque oppugnâsse frustrà suis chartis videatur. Propositio nostra est in hoc capite ut patet, de auri viribus medicinalibus occultis, qua quomodo auro asscribi possint, si quaeratur? Ego vicissim quaero; Quidni auro? Cur non auro magis, quàm ulli ex vegetabilibus? De cibis hîc non loquimur aut potulentis; quomodo aurum devorari aut potari debeat, ut in succum &sanguinem transferatur, quemadmodum cibi, olera, carnes, vinum, &ejusmodi. Hoc enim esset stulti imaginari: Medicinales virtutes auri, non alimentales, &aurum medicinam fieri posse, non alimentum corpori humano, demonstramus. Omnia itaque ante relata contraria nobis scopum propositum non attingunt, imò longissimè inde aberrant. Nemo, ut opinor, negabit inesse vino optimo Rhenano vires medicinales, etiamsi pro alimento liquido usurpetur, separatis nempe aquosis partibus à puro spiritu, qui non amplius est alimentosus, sed potius medicamentosus, siccae &calidae facultatis, quamvis actu sit humidus instar aquae purae, atque inde frigidus (quae qualitas propria est aquae) existimari possit.