# De circulo physico quadrato 54

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/54

Hic spiritus, in vino uvisque latens, est potissima ejus forma & efficacia, quâ separatâ, aqueum quid remanet, materiae vicem obtinens. At unde haec forma introducitur in uvas, quae ab initio gemmatae apparentes ne minimum de illo spiritu, quoad sensum habuerunt? Deinde verò cum racemi grandiores facti, sed adhuc immaturi sunt austerique, propinquam potentiam hunc spiritum mox aucupandi acquirunt. Unde igitur hunc inspiratum calorem obtinent? An ex nihilo aut casu? Neutiquam. Ex Sole ejusque radiis, qui successu temporis emittuntur in uvas crudas, easque maturant calefaciendo & virtutem formalem immittendo. Ad eundem modum in argento vivo, vel in minera, ex qua fit aurum per naturam ab initio non fuit vis auri calida, sicca, humida, frigida & humida absque aequatione. Postea verò cum calor Solis vel subterraneus, ejus vicarius ex reflexione, per mille fortè annos inciperet agere in hanc mineram vel argentum vivum, produxit formam auri aequatam; quae quomodo medicinalis non sit, haud video. Ratio enim & experientia, duo illa optima Medicinae aliarumque artium criteria, unanimi consensu hoc evincunt, & authoritates innumerorum testium attestantur. Cum humana curiositas partim, partim necessitas in medicinam adhibuerit & utiliter ministrari probaverit omnia undecunque petita simplicia naturalia, non solùm vegetabilia, sed & animalium partes, rejecta, stercora, imò venenosa, serpentes, viperas, aconitum pardalianches & hujusmodi infinita alia, etiam ab ipso homine desumpta, ut aureum dibzy G Google aureum Galeni emplastrum (non ex auro, sed stercore humano factum, aureum dictum, quia centenis aureis recompensatum Galeno dicatur) cranium, mumiam, sanguinem, (& quid non?

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
