Latin
NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET
Michael Maier, De circulo physico quadrato 55
Unproofread scanNot analysed yet
)ipsam cicutam, opium, hyoscyamum &sexcenta alia, quae etiam theriacis, Mithridatio &magnis compositionibus induntur cum totius mundi applausu, quare solum aurum à Deo aut natura neglectum foret aut minus dotatum, ut posset aut deberet pro medicina usurpari? Si respondent, ipsum non posse digeri à calore humano. Hîc victus jaceo: at facilè resurgam, ipsosque adversarios posternam suis propriis armis, nisi mihi demonstraverint, quomodo omnia jam Medicadicta à calore humano evincantur &digerantur. Imò mentum &contrarium illis prorsus obstrepo, nempe, quòd si à caloalimentum ut defendit. re humano quid digeratur, non esse medicamentum, sed alimentum, Lactuca, lac, ova &ejusmodi digeruntur facilè, hinc pro cibis, non medicamentis, nisi fortè aliquando medicamentosis dantur. Idem de aliis oleribus, ut acetosa, beta, brassica, borragine, &c. nec non de vini &potus varii generibus statui potest, ea nunc alimentorum, nunc medicamentorum vicem obtinere. At de juniperibaceis, elleboro, cicuta, napello &hujus farinae aliis idem dici non potest, quod humano ventriculo pro cibis esse queant; quamvis turdus, sturnus, boves, mures montani iisdem nutriantur &pinguescant, ut ab experientia constat. Humanae naturae non solùm opium, si dosin excedat, sed etiam crocus, optimum aliàs cordiale medicamentum &condimentum ciborum, nec non manna, inter benedicta lenitiva celebrata, si hujus libra una aut plures, illorum drachmae totidem assumantur, extremae noxiae fuisse leguntur. Unde Optima abusu pessima videmus etiam optima, abusu pessima evadere posse, &pessimavicissim bono usu optima, ut in theriaca Andromachi patet, quae optima est, si bene administretur, &quantitate decenti, aliàs pessima &noxia; &econtra vipera, aliàs pessima veneno, praeparatione in theriacam promovetur.