# De circulo physico quadrato 56

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/56

Nulla itaque est ratio, cur aurum dicatur, non posse digeri, quia nec debeat digeri; quod venenosam qualitatem habeat adjunctam, manifestè falsum est, & si haberet, aequè tolli posset, ut in venenatis jam dictis: cum contrà, cordi confortando subveniat & contra venena suppetias ferat, non ut venenum propulsans aliud (uti arsenicum exterius cordi admotum pro amuleto contra pestem praestare dicunt) sed Alexipharmacum unicum & proprium cordiale, à DEO. datum à natura productum, & à Sole coelesti inspiratum. Aliqui inferunt aurum absque fumis arsenicalibus in terrae visceribus non produci, & in auri minera semper esse venenosas qualitates adjunctas, atque ideo non esse expers venenositatis, quomodocunque praeparetur aut usurpetur. O Medici mediam pertundite venam, ubi hellebori vix centum plaustra tantae insaniae sufficiant, ut uno ictu omnis scaturigo ejus erumpat. Quando aurum dicimus, aurum intelligimus, quando rastrum, rastrum, non allia pro caepis, aut pepones pro cucumeribus accipientes. At istis Criticis pro virgula censoria rastrum, pro cerebro caepa, pro corde pepo occurrit. Quando de homine sermo est, non de secundinis, unna, stercore & sanguine menstruo, inter quae crevit in utero materno, accipiendus est. Ab illis enim ab obstetrice & matre, dum infans esset recens editus, satis purgatus fuit, sicaurum, si crevisset inter tales fumos sub terrae visceribus, ut saepè contingit, an non ab illis, antequam Aurum merum & purum dici possit, per tot examina ignium & aquarum quasi februatum & lustratum, exquisitissimè liberatum est?

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
