# De circulo physico quadrato 57

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/57

Solum aurum à prologo ad Catastrophen expectat, omnes actus perficit, in omnibus scenis currit, nunc Rex, nunc servus, nunc Medicus, miles, agricola, mercator, ut ipso Vertumno aut Protheo plures assumat formas & habitus. Omnes enim homines seu superioris seu inferioris ordinis hoc uno decorari cupiunt, hoc uno honorari, imò & sexus foemineus hos sibi datum ad mundum & delitias arbitratur, & quis non sibi vendicat Aurum, ut proprium? Sexcenta sunt artificum genera, quae id ex suis tenebrosis claustris eruunt, ab admixtis segregant, purificant, fundunt & elaborant. Plures, qui propter id lucrandum & obtinendum, insudant: Causa haec una est; quia etsi à furibus & praedonibus auferri possit, tamen ab igne & aqua, carie, putredine, tineis & vermibus praeservetur, ut tutissimum vitae Viaticum, quod in parvo corpohumanae Balsamum & re multarum rerum censum contineat, tanquam alter Tydeus, de quo dicitur, quòd parvus mole corporis, magnus virtute mentis extiterit. Si quis ab oriente in occidentem, vel à septentrione in meridiem, aut vice versa tendat, Comes itineris aureus numus aptissimus est; quia nec gravat portantem, sed laetitiâ potius afficit, cum sese captivum pro Domino suo in exteris oris apud barbaros duci patiatur & detineri, ut Dominus liber permundum migrare possit: qui eidem victum & amictum, equos, quadrigas, arma & gratiam apud cunctos quaerit, sese pro pignore sistens creditoribus. Aurum solum non formidat hostes, quia intrepidum, licet ferè omnium insidias patiatur, invictumque permanet, licet vim sentiat. Ignis quidem illud liquefacit, at non destruit; aqua corrodit, at non consumit; Oceanus absorbet, sed in fundo suo abscondit & post revomit. Hoc unum ridet omnes omnium conatus hostiles, estque veluti Cygnus invulnerabilis, à nullo, ne Hercule, subjugandus. Haec est Aquila illa gemina Delphis (ubi Apollo ex auro solido aram, ex Croesi illius ditissimi dono, mille laterum habuit) utrinque versus Ortum & Occasum ad terrenum orbem circumlineandum emissa, quae eodem loci revertitur.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
