Latin
NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET
Michael Maier, De circulo physico quadrato 58
Unproofread scanNot analysed yet
Bos aequè castellum aliquod videt, ut veteranus miles, at ille oculis colorem externum solummodo, hic intellectu discernens, cujus sit figurae &munitionis. Ille actu reflexu destituitur, hic utitur. Ille in praesenti saltem ejus imaginem sentit, hic quoque longo tempore post: Imò tanta differentia inter visum utriusque quanta inter somnium dormientis &actiones vigilantis. Bobus &mulis itaque ad sua pascua demissis, nos auri virtutes interiores alacriori animo rimabimur; non minus laetabundi jucundâ illa &libero homine dignissima speculatione, quàm servi illi avaritiae vel luxuriae, qui ideo aurum in oculis &mente gestant, quia quantum ejus habeant, tantum apud alios authoritatis, juris, gratiae, favoris, obsequii, eruditionis &existimationis consequantur, licet revera sint stolidi, elingues, hoc est, (ut Stratonicus de quodam) nulli, mali, magni, pisces: Verùm audio eosdem instare adversarios, qui verentur, ne coelum ruat, aut Elephantos cum potu absorbeant, se non habere strutiocameli ventriculos, quasi aurum possint digerere, ut ille ferrum. Fateor, tales plerumque esse delicatulos, qui nec manum nec