# De circulo physico quadrato 59

Michael Maier, De circulo physico quadrato, NON SUNT, SED ERUNT, QVAE VERO SUNT ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/59

Quicquid beatorum hominum coeli arcem & felicitatem possidet, illud sublunaria omnia, ut vanitatem vanitatum & omnia vanitates, despicit, & ab illorum injuriis liberum evasit, etiamsi gigantea manus superaddat Pelion Ossae, & minas horridas crepet: Ita quicquid ex imperfectis metallis aut mixtis ad auri constantiam à natura magistra vel arte obstetrice provectum est, id manet in eo statu prosperrimo, donec mundus ipse, quicquid contra fremant nugigeruli blaterones, qui se coelum digitis tangere posse imaginantur: Adhaec Magi illi seu sapientes viri, qui Regi Regum recens in Bethlehem nato, Christo Salvatori nostro, Genethliaca obtulerunt dona inter caetera aurum elegerunt, utpote Regi ob aeternitatis imaginem debitum. Ut enim palma & laurus dabantur antiquitus aeterno temporalibus & mox morituris Regibus in symbolum certae alicujus victoriae, sic huic aeterno Monarchae, qui carnem humanam in tempore assumpsit; at in aeternum non depositurus est, meritò datur Aurum, unum, perpetuum, tum ob humanam necessitatem, tum ob divinam omnipotentiam & affluentiam. Ne quid de auri usu in Veteri Testamento adjiciamus, hoc constat, etsi sit & habeatur aeternum aurum; ignibusque insuperabile, tamen à Moise, ex jussu divino, aureum vitulum (in Eremo Idololatriae objectum, ab Aarone erectum, Exod. cap. 23.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
