Latin
60
Michael Maier, De circulo physico quadrato 60
Unproofread scanNot analysed yet
si ea herbarum genera Heliotropia seu Solisequia rectè vocemus, quae nocte flosculos suos languidulos claudunt; de die ad solis orientis calorem &motum aperiunt &circumvertunt, ut in flore solis &intybis seu cichoreis quotidie videmus, quidni aurum verissimum, Heliotropium existimemus, quod ad orientem &meridionalem solem saltem obvertitur seu generatur, calore gaudet, nec igne corrumpitur. Ut enim lateres &vitra in igne ardentissimo cocta &facta, post omnem violentiam ignis facilè perferunt, sic aurum à solis aestu satis maturatum non pertimescit alienum quemcunque calorem. Ergo si aurum plurimum virtutis de sole impetravit, non mirum est, si cordi unicè approprietur. Alia causa Quod si dicamus, hominis appetitum potius aurum decur cor resi siderare coeco quodam raptu, quàm alia mundi bona, ciatur auri quod Cor ejus, tanquam magnes ferrum, illud appetat, prooccultior. pter medicinalem virtutem, non paradoxon absurdum Amphitane gemma au id videri debeat illi, qui rei circumstantias penitius conrum traher. sideret. Albertus Magnus dentibus &craneis humanis traditur, ut magnes feraurificam vim asscribit, quia suis temporibus in suturis rum Plin. &dentium cavitatibus mortuorum, aurum saepe inventum refert. At de his fides sit penes lectorem. De arRes mira at vera. dearum tibiis verè narratur; quod in aquis retentae alliciant pisces, quos illae absque labore captant &de vorant. Sic Panthaera belua suavitate suae pellis feras ad seattrahit, quas venatur in praedam. Quid jam de saepia, hyaena, chamaeleonte &pastinaca marina, quae simili astutia utuntur, dicemus?