# De circulo physico quadrato 65

Michael Maier, De circulo physico quadrato, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/65

Nec verò cibi & potus etiam optimè digesti individuum calidi & humidi absumpti restaurare poterunt (aliàs possibile foret bene & temperatè viventes nunquam mori ex senio vel morbo, cum tantum restitueretur, quantum absumeretur quotidie) at quod remanens est, nutrimento quodam analogo & similimo diu illaesum tueri. Quemadmodum enim camphora in se-Exemplum. mine lini, ne facilè evaporet, & rhabarbarum in cera, ne exuccum mox fiat, bene conservatur, sic calidum & humidum naturale in cibis & succis euchymis primae, secundae & tertiae concoctionis. Quae, si vera sunt, aurea illa Aurea medicina quid humiditas caliditati juncta, cordi instar seminis lini aut praestet corcerae, quae calida & humida sunt, habebitur. Ex quibus di. patet, quantum arti liceat retardare senectutem & canos, aut reducere juventutem, prohibere morbos imminentes, curare praesentes & eiusmodi alia Medicinae verae opera praestare. Ad impossibilia naturae nullus cordatus medicus se alligat, sed Empyrici & Sophistę arrogantes, stolidi & indocti.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
