# De circulo physico quadrato 66

Michael Maier, De circulo physico quadrato, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/66

Medicus enim solùm minister naturae est, non dominus, cui paret, non imperat, servitio, non mandato, medicamentorum, quasi instrumentorum; quae aliquando Deorum manus, si bene, aliquando nihil, si secus usurpentur, ab Herophilo rectè dicta sunt. At si dubitetur, cur calidum & humidum in qualitate firmiori, cordis restaurativum sit, id patet ex eo, quia ut ante quoque dictum, vita in his hospitetur, & sanguis vitae thesaurus calidus & humidus sit per se, non alterius qualitatis. Unde cum putrefactio omnis fiat, si calidum praeternaturale augeatur in humido vel propter obstructiones viarum, quae prohibent perspirationem (veluti usu observatum est saenum madefactum in angustis locis, ne eventilari possit, conclusum, calorem adeò concipere, ut in flammas erumpat & tecta comburat) vel propter chymi ad putrefactionem proni (quapropter & post copiosam ingestionem facilè putrescibilium, ut cerasorum, prunorum, persicorum & similium horariorum fructuum febres putridae semper succedunt) degenerationem ad venenosam qualitatem calidam & numidam, ut in peste vel febribus malignis contingit, hinc quod calidum & humidum non facile putrescibile reddit, vel à putredine defendit, oportet esse firmiorum qualitatum, essentiae tenuioris & naturae humanae amicissimae, quale aurum esse, ex ante relatis nemo dubitat. Quin, respondeat aliquis, multa sunt calida & humida, simplicia, & si non sint, componi possunt, cum haec fit praecipua causa compositionis medicamentorum. Fatemur, esse quaedam simplicia calida & humida, ut sunt fortè manna, cera, semen lini, melilotus, vinum oligophorum, & alia ejusmodi, sed eorum qualitates adeo in superficie substantiae haerent, ut in ventriculo & primis venis edibzy G Google venis mox evanescant, nec ad epar, nedum ad cor, aut venarum intima penetrent, inque iis non alteratae permaneant.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
