# De circulo physico quadrato 67

Michael Maier, De circulo physico quadrato, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/67

Perquiratur totus mundus, nec ullum tale Calidan & humisimplex invenire licet, cum humida & calida omnia se aum simcundum qualitatis gradum vix excedant, à quo facilimè plex qualitatum inquoque dejiciuntur mutatione superveniente seu codelebilium ctione ventriculi, epatis, membrorum seu viscerum non nisi in auro. venarum. Ad composita igitur progrediendum & ex calidis & humidis in excellentibus gradibus, intercedente, ut volunt fermentatione, fiat compositum calidum & humidum: sed ubi illud inveniendum extra venenosa? Non video, nec tale quid unquam occurrit. Ut taceam, si humidae & calidae qualitates summae & primae sint componendae, quot secundae, tertiae & quartae concurrent, fortè cordi magis inimicae, quàm primae gratae. In summa, omnes vegetabilium qualitates dum in igne elementali comburantur, facile quoque à calore nativo destruuntur, non quod nativus tam fortis sit, quàm igneus, sed quia non minus mutet vegetabilia, quàm ille, quae non in cineres quidem comburit ultimos, sed in massam humidam à priori substantia longè diversam. Exemplum familiare hujus mutationis sit hujusmodi: Exemplum. In renibus si sit ulcus putridum, quod patet ex signis dia q uomodo gnosticis suis, primò utendum abstergentibus, deinde vegetabilium quaexiccantibus & consolidantibus, tertiò cicatricem inlitates alteducentibus. Inter abstergentia sit lac caprillum, aqua rentur in hordei melle dulcorata, & hujus ordinis innumera alia. corpore. Quae, si propinentur, antequam ad renes per ventriculum, intestina, venas meseraicas, epar, venam cavam, emulgentes transeant, ubi est vis illa abstergens? An non ferè omni parte abstersa? Idem dicendum de caeteris & medicamentis & partibus affectis. In his usu constat, solam terebinthinam suas qualitates magna ex parte infractas reservare, ut & urinam dicatur violaceo quasi odore imbuere. Quid jam dicendum de corde & ejus corroboratione? Illud, quod cor confortabit, per non minus.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
