Latin
68
Michael Maier, De circulo physico quadrato 68
Unproofread scanNot analysed yet
longos meatus transire debet, antequam eò perveniat: Et cum jam pervenerit ad cor languidum, necessum est, quod sit virium adhuc integrarum, validarum, infractarum: aliàs ab hoste victoriam non obtinebit. Novimus, quòd illi, qui ex animi ferocia hostem in castris suis tutum &firmum lacessere ausi sint, ipsi ex itineribus longis &fame confecti, exitium sibi praesentissimum quaesiverint: Non enim praevidendum, quo animo &robore sunt, qui contra hostem exeunt, sed quo futuri, cum eum adorturi. Unde patet in tota classe vegetabilium aut animalium non dari aliquod remedium vel simplex vel compositum, quod simul calidum &humidum in summis &innoxiis sit gradibus, absque peregrini permixtione, quodque tale perduret in igne, in aqua, nec unquam destruatur; quodque sit tenuissimarum partium &cordi familiarissimum, quale est unicum &solum Aurum debitè praeparatum. Alii ex his dubium sibi quaerent dicentes, putrefactioni humorum in febribus malignis &pestiferis, ubi calida &humida qualitas ex putrefactione peccat, remedia contraria utiliter adhiberi, quae sint qualitatum frigidarum &siccarum, ut terram sigillatam, bolum armenum, cornus cervi, gemmas preciosas, perlas, sandala, multaque alia hujus generis, inter quae &aurum sit &lapis Bezoar. Quod si ita est, non calidis &humidis cordi confortando prospicitur, sed frigidis &siccis, nec aurum tale est, sed hujusmodi. At his breviter refero: Aliud esse, si hostem ex civitate ejicere velimus, aliud si cives contra hostem instruere &armare: Dis VISIVITI re. Sic aliud esse, si causam morbi eradicare tentemus, aliud si cor corroborare contra vim morbi, ne succum bat. Cum frigidis igitur &siccis pravam qualitatem calidam &humidam praeternaturalem cordi impressam, tanquam contrariis, tollimus &supprimimus; Cum calidis &humidis, ex auri essentia petitis cordis naturalem temperiem conservamus &reficimus. Ut enim contraria contrariis tolluntur, respiciendo affectum contra naturam, ita similia similibus conservantur; ad ea, quae secundum naturam sunt, collimando.