# De circulo physico quadrato 69

Michael Maier, De circulo physico quadrato, 69. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/69

Corde itaque corroborato per sui similia & amica, quaeritur an ea vis ad caetera membra, in quibus saepissimè tanquam partibus affectis morbifica causa & morbus ipse delitescit, transmitti, iisque communicari possit? Respondemus, hoc esse alterius intentionis: Nobis sufficiat, aurum esse ex summè corroborantibus primum: Nihilominus, si quid sentiam hac in parte dicendum, breviter me expediam: Galenus in quodam casu recenset, cuidam resolutam manum ejusque articulos, cui affectui cum alii Medici manui & articulis frustrà diuque topica applicassent, sese nuchae seu spinae cervicis medicamentis accommodatis adhibitis malum hoc curâsse cum tanta omnium admiratione tam felicis successus, quanto cum risu prius, quod affectâ manu, cervici mederi conaretur. Quod, si ita est, ratione nervorum & musculorum, qui oriuntur ex nucha & deducuntur in manum, an forte absurdum erit, si febre vel obstructione viscerum, vel inflammatione aut alio affectu interno urgente, cordi adjungatur remedium, cum ex corde calor naturalis & spiritus vitales omnibus partibus & visceribus corpori humani suppeditentur, nec non omnes venae per cavam ad cordis dextrum ventriculum sanguinem ablegent pro materia ria spirituum tenuissimorum, qui in sinistro ejus sinu fabricantur.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
