Latin
71
Michael Maier, De circulo physico quadrato 71
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec si cor est focus caloris, si centrum corporis humani, non Geometricè, sed Physicè intelligendo, si Rex &Princeps membrorum omnium, quo salvo caetera salva, laeso laesa sunt, si primum vivens &ultimum moriens in animali, si est sedes affectuum gravissimorum, irae, laetitiae &similium; nulla causa est, cur corde roborato &confirmato morbus noceat &non abcat, cur symptoma urgeat &non evanescat, cur humores obstruant, repleant aut mordicent meatus viscerum, &non per sua emunctoria, ut superflui educantur: quatenus enim focus est, calorem naturalem &spiritus suppeditat, qui expurgant corpus à superfluitatibus, aperiunt vias obstructas &congestas faeces educunt: quatenus centrum corporis, aequè respicit ad omnia viscera suae peripheriae, ad quae quasi lineas semidiametrales, vitam &spiritus vivificos transmittit: quatenus Rex aut Princeps, subditis prospicit, ut ipsis bene sit, hoc est, membris: Ut enim, Leonida Rege Spartanorum authore, exercitus cervorum Leone duce formidabilior habetur, quam Leonum, cervo; sic corde salvo &firmo, viscera illi addicta aegra facilius salvantur, quàm his sanis Cor aegrum: Quatenus cor primum vivens, primogeniturae jus habet &tutor est aliorum, imò inspector &rector, cui quicquid bonorum aut donorum confertur, ad conservationem totius familiae spectare videtur: quatenus est mare aestuosum turbinibus affectuum, inprimis pacandum venit, non oleo, sed remedio accommodato, non ut aurum in fluctus projiciatur pro arrhabone, sed in medicamentum concinnetur sine peregrini additione CAP. XI. Quod aurum detectum à suo cortice, nucleum medicinalem offerat, sine quo tota compages ejus ferè inefficax habeatur. JAM saepè diversis in locis hujus tractatus innuimus, nos de auro vero, naturali, mero &puro, prout hoc expurgatissimum habetur, &non de alio quodam subjecto, hic loqui, quòd nimirum tantam in medicina &omni vita utilitatem &virtutem obtineat, quicquid alii de, nescio, quo fictitio aut supposititio nugentur, vocabula &res inter se miscentes, seque ipsos cum aliis confundentes. Verùm inficias ire nequimus, in auro compacto &solido, quomodocunque in folia, pulveres, limaturas, vel atomos redacto vim tantam, tamque praesentaneam vix inveniri, ob causas sat ante inculcatas. Aequatio enim qualitatum, quasi corticem externum super induxit auro seu potius clypeum Achillis, sub quo, tanquam testudo sub testa durissima, sua inferiora viscera abscondit, &ab injuriis praetereuntium seu iniquè tractantium tuetur. Sparta olim bellicosissima cùm absque muris esset, &ea de causa Rex interrogaretur, hic respondit, ferreos sibi muros videri munitissimos, hoc est, pectora civium concordia, ferro &virtute fortia, non lateritios seu ascititios circumcinctus. Idem de auro statui potest, quod licet non habeat visibile vallum aut definitum propugnaculum, tamen totum, quantum, quantum, invictum est.