# De circulo physico quadrato 72

Michael Maier, De circulo physico quadrato, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/72

Ita enim elementa in eo omnia concordiam inierunt, atque sic in mutuas adfinitates conspirârunt, ut ex Romanis & Sabinis, prius propter virginum raptus inimicis, non magis unita & confoederata civitas olim facta sit, quàm ex igne & aqua, illo Persico, hoc Aegyptio Numine, quorum, unum alterius pernicies, ex aëre & terra, unum compositum, individuum productum est, quod Aurum dicitur. Hoc est inexpugnabile, cum tamen omnia alia castra, quantumvis munita, Philippo Macedone teste, expugnet. Ut enim cristallinus oculi humor, ipse expers est omnis coloris, quia omnes suscipere debeat, sic Aurum nulli superabue est, quia omnia superare queat tam virtute & precio, quàm vi & praemio. Quis adeo circumspectus habet robora vel chalybem, ut multis in auro armatis resistere valeat? Quem adeo virtus sustulit, ut non a sauro dejectus sit? Quem adeo vitium depressit, ut non ab auro evectus sit? Nemo in lacte butyrum agnovisset, nisi usus & ars detexisset: nullus linteamina, nec chartas hec in caustum oleosum habuisset, nisi ex uno lini semine haec omnia Palladia arte extudisset. Sic nec auri vires medicinales, quales praedicavimus, ullus in tam firmis & duris compagibus aut claustris latere scivisset, nisi labore & sumptu praevio indagasset. Hannibal ille Poenorum. Dux primus docuit emolliri cautes durissimas aceto fervido & frangi, ut viam praebeant exercitui. Xerxes Persicus Rex montem Athum dejecit in mare & Oceano plagas, obedientiae quasi ferulas, intulit. Uterque, ut desiderio suo appetituique satisfacerent, quo tamen frustrati. Ille enim Italiam, hic Graeciam, subigere ut tentavit, sic plurimi unum auium insidiis violentiaque aggressi, nil inde nisi damnum reportârunt. Nam quàm laboriosum illis fuit Regiones istas, à natura munitas, populisque fortissimis propugnatas TINV superare, ita & quam plurimis, aliàs in literis versatissimis circumspectisque viris negotium facessit Aurum vincere & medicinale totum reddere. Quod cum ex mentis inscitia, aut laborum & sumptuum declinatione praestare non valuerint, mirum est, quantas naenias contexant, & quàm subtilia reticula circumducant, ut muscas captent volantes. At totos se exenterarent prius, quàm hac via vel ullam veritatis umbram stringerent Andabatae.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
