Latin
73
Michael Maier, De circulo physico quadrato 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
RNACREONTIS ausus &fervidos sonores
Nunc claudicante dicam (sic res petit) camaena:
Apollo cum novenis sororibus venito
Ut dictites acutos, sed absque dente, versus.
Quod magna vis in herbis, at major in metallis,
Sepulta sit, rotundo brevis sonabo metro.
Est in rosa venustas amabilis pudicâ,
Est gratiosa virtus in lilio caduco:
Hinc flosculos corollis hos applicant puellae,
Quae dum vacant labori, tantaeque functioni,
Fumos odere suaves pro praemio capessunt.
Est succino, crocoque praestans lepos, vigorque,
Quo sensibus recurrunt, cum trita confricantur.
Quod emicant sereno stellae polo, tot extant
Et vere plantularum formae solo frequentes,
Quae singulae peramplis sunt dotibus refertae,