# De circulo physico quadrato 77

Michael Maier, De circulo physico quadrato, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/77

Mittamus at negantem, quae sunt in orbe nota,
At insulam feracem tam muneris potentis,
Ut discat in liquores essentiamque puram
Usu, manu, labore, quae separanda restent:
Mucum trahat cerebro, faecemve bilis atrae,
Ut intimè penetret res abditas & instar
Lyncei, quid adsit imis in montibus sepultum
Perlustet omne visu mentis sciensque tractet.
Quod si nec inde quicquam latere sub metallis
Vel optimam medelam languoribus dicatam,
Vel dona multa caris quae gratiora gazis
Exploret, ast inani se Sysiphi labore
Vel Tantali appetitu, dicat, fuisse falsum,
Est rebus impolitus, vel certè ineruditus.
Nam sunt metalla duris perfectiora testis
Inclusa, ne quis alto sopore pressus illa
Enucleet, tenellae cui sint manus labore:
Ne claustra tam arcta rumpat compagibus solutis
Ex plebe cerdo crassus, cui nil adest salilli,
Vel ingeni, vel artis, vel eruditionis:
Praedator ullus aut fur ad tanta sacra ne intret.
En ut vides sacello Regum dicata gemmis,
Auroque dona clathris & ferreis cathenis
Hinc inde vincta noctu, diuque, sic & auri
Mysterium latescit sub arctiore muro,
Non ille diruendus est fraude, nec manus vi,
Sed clave perforandus, ut ostium patescat;
Si cardines aperti sint ritè, ne timescas
Machaonis paratas opes, opemque sanam
Quin scrinio stupescens scrutaberis sub uno:
Hoc si negare perges, cum tale non recurrat
Vulgo, nec innotescat, inertiam, laboris

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
