# De circulo physico quadrato 78

Michael Maier, De circulo physico quadrato, 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/de-circulo-physico-quadrato/78

Fugam, rudemque mentem vestire tendis astu
Pulcherrimi coloris, postquam arbiter fidelis
Optes rei negatae, ceu cognitae, videri.
Hinc stultior Coraebo, Midae sodalis audis,
Nomen Petrae molaris habens vel omen hinni.
Euphorbiicalentis, vel scammoni triuncem
Huic oxymellis acris libram vel ELLEB Orati
Offerte, nec sit ullus post exhibenda somnus:
Purgatius cerebrum quo fiat Elleborate
Subtiliorque sensus, sagaciorque mentis
Discursus à tenebris & nube liberatus.
Non sufficit saburram ter centies per alvum
Jecisse, duplicatas sed per vices juvabit,
Ut omne virus efflet per os calumniosum
Emittat & recessus per Corporis profundos:
Post non negabit auro quid virium latere,
Quo roberetur aestu pressum cor aut maligna
Ex tabe palpitando saltu, calore egenum:
An non scelus putandum seu crimen illud ingens,
Quod quis DEI sacratas opes & alta dona,
Quae sunt recondita auri claustris, volens fateri,
Quod ipse non notarit, sed alteris probata
Plus millies, recuset? An non negabit idem,
Si fas sit, omne quod vel viderit, futurum
Factumve, vel capessat: ô mens iniqua stulti.
Si quis minus potentem Regis manum aestimabis
Mortalium, vel audax verbo resistat illi,
Impurè vix abibit: quid ergo censeamus,
Hos posse non teneri labis reos scelestae,
Qui pernegent opimas opes DEI Tonantis,
Regumque Regis, auro quas indidit micanti:
Hic scilicet supinae jacent velut sepulti
Inertia suo antro, Cyclopibus civili;
Vix unde Solis ortum nec sentiant diei
Lucem, sopore glirem vincendo somnolentum:
Quin excitemus altâ mox voce dormientes,
Et increpemus acri ventres pigros susurro:
Quid coecutitis, heus vos, quid stertitis sodales?
Non haec dicata somnis est hora, nec quieti:
Adeste, lux ocellos perstringat impotentes,
Umbris tenebrosis & nubibus remotis.
FINIS.

---

Michael Maier, De circulo physico quadrato. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_circulo_physico_quadrato.
