# Disputatio physica de meteoro nivis 10

Michael Marggraff, Disputatio physica de meteoro nivis, CIC IƆCLXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-marggraff/disputatio-physica-de-meteoro-nivis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-marggraff/disputatio-physica-de-meteoro-nivis/10

Scrutor heic non imeritò, unde sex illae lanceolae oriantur in nive. Mirabilis enim figura est, scrutatuque dignissima. De eâ autem praeprimis legi merentur disser tatio Kepleri, & oratio B. Dn. L. Mülleri, hujus Acad. quondam Prof. celeberrimi. Mihi non improbabile est produci illam h. m. Certum est, & exemplò pluviae comprobatum, in resolutione nubis foecundae materiam ejus aqueam in singulis portiunculis tendere ad rotunditatem. Jam V. quando nix generatur, frigus est excellens, longeque fortius eò, quod pluviam ignit. Hinc non patitur extrema portiuncularum hujus materiae confluere ad centrum, rotundamque adsequi figuram; d. cogit potius vehementer & aequaliter fluidam hanc materiam ab extremis versus centrum, simulque constringit & dividit. Notanter dixi aequaliter. Hinc n. figura sexangula. Nam radius sextam circumferentiae partem comprehendit, quae hîc quoque aequaliter sc. divisa, in sex radios transit. Id tn. addo, hanc figuram ejusque rationem non in qualibet, d. debitè coactâ nive quaerendam esse. Sub aliis n. figuris, ci sis sc. & circumstantiis variantibus, non rarò decidit. 10 illud m. acutissimè sic perscrutatus est Magnific. Dn. BERTI. pt. Acad. Rector. X. §. 13. Pergo interim brevibus finem m. contemplaturus, qui inter alia est 1. universi huius perfectio. 2. aeris purgatio, 3. Terrae foecundatio & fertilificatio. 4. Seminum & frugums. plantarum fotio aut obtectio & conservatio, quae praecipuus & proximus unus omni um esse sinis aliquoties quidem laudato, d. nunquam satis laudando Thomasio dicitur. V. De universi perfectione & aëris purgatione viz. Magit. de Magit. L. quod ille de Meteoris in genere, ego heic de nive pariter dico Confert n. & illa ad salutem animantium, purgat aërem & saComment.

---

Michael Marggraff (with Johannes Bleidner), Disputatio physica de meteoro nivis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_physica_de_meteoro_nivis.
