# Epitome astronomiae 100

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARALLELORVM MEDIVS & MAXIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/100

Vnde etiam ipse temporis mensura est, quia dies rum artificialium, & naturalium, ex quibus deinde menses & anni constituuntur, item horarum, aliorumque temporum, quae Sol sub zodiaco incedens describit, quantitatem determinat & metitur. Hanc ob causam partes siue gradus eius consueuimus appellare TEMPORA. Ostendit in Ecliptica duo puncta Aequinoctialia. Cum enim Eclipticam duobus locis, quae sunt principia QP & & intersecet, contingit Solem in illis sectionum punctis à polis mundi aequaliter abesse, & in vniuersa terra aequinoctium efficere, quod fit nostro seculo die 10. vel it. Martij, & 13. vel 14. Septembris. IIII. Anomalia Zodiaci, omniumque eius signorum & graduum hoc circulo mensuratur. Cum enim plaeraque phaenomena primi motus ad Zodiacum referantur, ipse autem super polos non proprios, sed sphaerae, & idcirco inaequaliter conuertatur, inaequalitatem eius alio quodam motu aequali necesse fuit regulari. Diuidit sphaeram in medietatem borealem, in qua polus Septentrionalis est, & in meridionalem, in qua est polus austrinus. VI. Sic & Zodiacum in medietatem borealem, & medietatem australem, siue in signa septentrionalia, & signa meridionalia diuidit & distinguit. VII.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
