Latin
PARALLELORVM MEDIVS & MAXIMVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 103-2
Unproofread scanNot analysed yet
sicut aequinoctialis eundem in E secat. Aequinoctium vernum in K. Sit Hgradus aliquis eclipticae, vel locus stellae, vel quocunque aliud coeli datum punctum. BHL, ergo est arcus circuli declinationis ipsius H. HL, declinatio. KEL ascensio recta eiusdem H. sed KE est ascensio obliqua eiusdem H, EL vero differentia ascensionalis, &HE amplitudo ortiua. IX. In Geographia vsus eius multiplex est. Est enim aequinoctialis in globo terreno primarius circulus. In hoc circulo numeramus longitudines locorum, &ab eodem computamus latitudines eorundem in globo terreno. quid est longitudo locis Est arcus Aequinoctialis interceptus inter duos meridianos, quorum alter per Insulas Fortunatas, alter per verticem loci ducitur. Potest etiam loci longitudo numerari in circuMol lo parallelo, qui per Zenith loci transit, sed come putatio ista facilius &comodius in ipso aequi noctiali velut Circulo maximo instituitur. Cur ab Insulis fortunatis incipitur numeratio longitudinis Terrae?