Latin
ZODIAC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
sub quo Planetae &c.) Hac differentia secernitur ab omnibus alijs circulis. Etsi sane planetae interdum vel saepius sub alijs etiam circulis versantur, non tamen perpetuo id fit. Quoniam autem Planetae obliquo tramite in coelo oberrant: hunc circulum obliquum fieri necesse fuit. Cumque in hac ipsa obliquitate varij sint, hinc inde digrediendo: latitudinem huic circulo ascribendam esse patet. Praeterea quandoquidem hic circulus maximus est: secabit aequatorem (ad quem obliquus est) &ab eodem secabitur bifariam locis oppositis &c.