# Epitome astronomiae 106

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ZODIAC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/106

Circulus ABCD, Aequator est, cuius axis EB per centrum G, sed HBID Zodiacus est, eiusque axis KL. In quo differt hic circulus ab omnibus alijs? In eo, quod latitudinem habet. Caeteri enim tantum velut circulares lineae in sphaera descripti intelliguntur. Quibus nominibus insignitur? Appellatur ZODIACVS, vel à zωῖ vita, quod sub eo Sol, & reliqui Planetae, quorum motibus haec inferiora sublunaria naturaliter gubernantur, & sic vitae autores sunt, mouentur; vel a χωδιῶν, id est, animalium imaginibus, hoc est, signis in eo descriptis vel depictis. Item nominatur THMEIOGOPOT, latinis SIGNIFER, vel CIRCVLVS SIGNORVM, à 12. signis, quae quidem κατʼ ἐξοχὴν prae alijs imaginibus coeli signa vocantur. Aristoteles κατὰ ἐξοχὴν vocat AOZON

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
